Mihi mīrus esse hoc ultimus liber Iōannae Austen vidētur. Compositiō est Georgiāna. Sententiae plūra cubita longae indiciō sunt. Sub autem longās sententiās virgulāsque et colōnōs liber mediī vīcēnsimī saeculī latet. Essent breviōrēs sententiae, verba minus ōrnāta, librum modernum plānius vidērēs: concatēnātiōnem cōgitātiōnum cursumque cōnscientiae Annae Elliot, quae ad praeceps vītae innūptae stābat. Tam in prōmptū sunt huius cōgitātiōnēs, ut ego sentiam ac sī librum in ōrātiōne obliquā omnīnō scrībere dēbuerim. Quod autem nōn fēcī. Trānslātiō in quā cāsus nōminātivus fit accūsātivus et īnfīnītīvus praeest, nimis audāx, meā opīniōne, fuisset. Cōnstituī tē sinere hāc brevissimā intrōductiōne Iōannem Austen sub novō lūmine explorāre, nōn autrīcem librī Georgiānī iūcundī sed autrīcem quae, in hōc suō opere mātūrō atque modernō, extrā artis suōrum temporum fīnēs ēvagāta est.